Sunday, December 13, 2009

Ad Marcum Aurelium

Domino meo Marco Aurelio,
Quid agis?! Legebam vestras Meditationes nuper quidem et occuri dicto tuarum sententiarum de natura et humanitate. Volo disputare hoc argumentum tecum. Tu dixisti naturam numquam posse esse deteriorem artificiosis rebus. Consentio tecum plane cum, infeliciter, credam homines modernos non consentire tecum.
Est inopia aestimationis naturae in recente societate. In nostra praesente societate paene omnes magni aestimant technologiae artes et novitates res; tamen, homines perdiderunt rationem non solum suae naturae sed etiam naturae naturalis mundi. Olim exsistebat magna gratia naturae hominum. Erat re vera occupatio cogitandi de mysteriis et significatione vitae. Philosophi, ut ipse scis, se rogaverunt magnas quaestiones de natura et propositione hominum. Exempli gratia: Quinam sumus et cur adsumus? Quid est ultimus finis hominum? Quid est bonum/malum? In moderna societate, si quis agat totam suam vitam investigans responsa his quaestionibus, devitetur et irridetur societate.
Mea sententia, natura et artificiosae res sunt separata diversa entia. Natura habet essentiam ex qua aliae res deductae sunt. Exempli gratia omnia elementa mundi (ignis, aqua, aer) exsistunt directo exitu naturae. Natura ipsa possidet principium motus et mutationis. Artificiosae res non habent hoc principium motus. Ulla mutatio obiecto fabricato fit ab externo actore. Arbor procrescit natura, quamquam domus debet aedificari ab aedificatore. Hac ratione natura numquam potest contingere artificio. Hoc modo artificium imitatur naturam et est deterior naturae. Natura est origo et finis omnium et omnibus. Natura vivit semper.
Consentio cum tua notione “naturam non habere rationem facere malum” (Meditationes, Librum Sex, pagina sexaginta novem). Natura ipsa est pura et perfecta. Hac ratione, natura non potest scire malum vel facere malum. Natura ipsa numquam potest esse mala res et non potest nocere cuidam. Tamen, homines possunt nocere naturae. Abutimur natura nostris avaris rationibus. Exempi gratia; omnes homines possident suam distinctam et puram naturam in suis animis; infeliciter, tam saepe, abutimur alienis nostris cupiditatibus et destruimus integritatem naturarum eorum. Videtur mihi in nostra societate quemque solum se curare.
Est clarum homines regnare naturam et regenda natura debemus, ut scis, agere vitam quodammodo. Natura regenda, debemus observare naturam rerum et conservare nostra circumiecta pro futrua progenie. Hoc est maximi momenti!
Apud philosophum Platonem, exsistit altissima et perfectissima forma cuiusque ipsius. Hae “formae,” ut nominantur ab Platone, sunt ultimati fines et verae naturae omnium rerum. Omnes res in mundo apud Platonem, deducuntur his formis et sunt modo artificiosae. Est nostra occupatio conari intellegere hunc perfectum statum ut possimus efficere et formare perfectissimum mundum secundum naturam.
Cum artificiosae res consolentur, non debemus concedere his artificiosis rebus. Opus est nobis restituere in nostra praesente societate consilium naturae vivae et sanae. Consentis? Nescio ubi in nostra historia homines perdiderint suum studium naturae sed possum dicere magna fide mundum esse tristiorem et periculosiorem cum est nulla aestimatio et nullum intellectum nauturae rerum et naturae hominum.
Natura est sensu amor. Debemus amare et observare nos, alios homines, et omnes res datas nobis natura. Si faciamus haec, mundus sit beatior locus omnibus. Nescio cur omnes non possint inter se amare. Acceptis artificiosis rebus, non possumus intellegere vel exprimere nostrum amorem et igitur, societas non potest fungi perfecto et canoro modo. Haec sunt meae sententiae.
Kevinus McGinnus

Tuesday, December 1, 2009

Piratae

Pirata est homo qui admittit facta belli in mari sine auctoritate gentis. Piratae afuerunt ex quo homines navigaverunt maria et commutaverunt bona in oceanis.

Antiquissima exempla latrocinii scripta in historia sunt Res Gestae Hominum Marinorum. Ei erant potentes tertio decimo saeculo ante Christum et dominantur Mare Internum et Mare Aegaeum. Dardani perpetuo incurrerunt navibus in Mari Hadriatico ubi conflixerunt cum Res Publica Romana.

Julius Caesar surreptus est ab piratis. Dum custoditus est, tenuit habitum praestantiae et imperavit piratis ut augerent suam redemptionem. Cum liberatus est, collegit classem, cepit eosdem piratas qui (piratae) eum (Caesarem) ceperant et eos (piratas) interficit. Etiam Sanctus Patricus in servitutem redactus est ab Hibernicis piratis!

Medii aevi Europa Vicingi erant piratae clarissimi. Praedati sunt oras Occidentalis Europae, Italiae, et Septentrionalis Africae. Inopia imperii instituti in Europa faverunt piratis ubique in illa regione, praecipue Vicingi.

Australis ora Persidis Sinus nominata est Pirata Ora quod plurimi praedatores qui vixerunt in hac regione vexaverunt peregrinos mercatores. Britannicae expeditiones pugnaverunt cum his praedatoribus ut protegerent commercium in Indico oceano.

Validissimi piratae in Oriente Asia erant Seres. Hae Sericae classes rexerunt urbes per oras colligendo vectigali et exigendo tributo. Fames et internae pugnae debilitaverunt Sericum latrocinium in undevicensimo saeculo et numquam recuperavit eundem statum et vim.

Hodie credimus piratas vixisse in Sino Mexicani pellicularum causa. Plurimi piratae venerunt Sino Mexicani post Bellum Hispanae Successionis. Plurimi homines manserunt in Sino Mexicani et mox facti sunt piratae. Deinde praedatores advenerunt. Conati sunt quaestum facere agri cultura et venando in insulis. Vexati sunt Hispanis incursionibus totiens ut quaererent lucrativiorem occupationem et utiliorem vindictae.

Latrocinium in Sino Mexicani natum est ex pugnis in commercio contra aemulos Europaeos colonos Britanniae, Hispaniae, Gallicae, et Lusitaniae. Hispania rexit tam multam urbium in Sino Mexicani ut multae naves oppugnatae essent Hispano imperio. Clarissimus piratae huius aetatis erat Nigra Barba.

Nigra Barba cepit quadraginta naves et interfecit centum homines praeter propter. Erat pirata paucos annos sed rumor impavidum piratam fuisse tamen manet hodie. Tandem interfectus est regio copiis navalibus Britanniae. Detruncaverunt eum ut absterrerent aliis piratis.

Piratae erant rebelles et laboraverunt extra leges et ordinationes rei publicae. Piratae semper describuntur tollentes Hilarem Rogerem (calvaria et ossa transversa) vexillum quod est nomen vexillis Europaeorum et Americanorum piratarum et symbolus latrocinii.

Greges piratarum rexerunt in civitatibus paene popularibus. Civitates piratarum primum exsecuti sunt rationem coercitionum et aequilibriorum (ante Galliam et Civitates Confoederatas). Navis magister electus est ab nautis. Deinde, navis magister selegit magistratus navis. Navis magister erat saepe atrox bellator cui viri fisi sunt (3rd principle part is fisus sum). Non erat auctoritate designata ab rege aut nobilibus.

Piratae participes fuerunt omnium quae prehenderunt. Plurimi piratae posuerunt partem pecuniae captae in commune fisco. Haec copia usurpata est ut compensaret iniurias nautarum. Purgare navem erat necessarium. Sordidus alveus retardavit piratas praecipue ubi insecuti sunt hostes. Attulerunt navem in litore ut eam purgarent. Ibi abraserunt res quae retardaverunt navem.

Saepe piratae acceperunt exsules societate, et praecipue greges constiterunt ex servis. Piratae praedati sunt multas naves sed raro sepeliverunt thesaurum earum. Plurimi piratae conati sunt frui thesauro et pecunia cito ante mortem suum. Saepe thesaurus erat cibus, aqua, tela, vestitum, et spiritum. Piratae surripuerunt saponem, funem, et ancoras. Interdum tenuerunt naves captas et eas vendiderunt.

Piratae interfecerunt paucos homines in navibus captis. Saepe non interfecerunt captives si se illi tradiderunt. Piratae potuerunt uti hominibus in nautis eorum. Etiam disciplina exercita est severe. Naves piratarum habuerunt leges morium ut minuerent pugnas inter nautas et augerent efficientiam. Surripere erat quaestus piratarum, sed si surripias inter socios, interficiaris.

Piratae interfecerunt homines plurimis modis; tamen, non adegerunt captivos “ambulare tabulam.” Est fabula. Plumi piratae iecerunt captivos suos super latus navis. Saepe piratae acceperunt tam parvum vitaminum C ut adipiscerentur morbos qui effacere caecitatem. Ha ratione plurimi piratae depicti sunt cum pannis in oculis suis. Piratae, in desperatione, etiam cenaverunt in testudinibus quae abundaverunt in Sino Mexicani.

Dissimiles eis modernarum pellicularum, piratae numquam dixerunt “ARRRRRR.” Est verum tamen eos fuisse ebriosos et eos petivisse prostitutas. Piratae perforaverunt aures suas ne viderentur speciosi. Crediderunt aureas et argentas inaures iuvare visum suum. David Jonus erat vera nautica appellatio. David Jonus erat vulgar verbum pro diabolo. Mittere aliquem David Jono erat interficere hominem. Etiam, muliebres piratae erant multae et laudatae sunt inopia capillorum in tergis suis!

Thursday, October 22, 2009

Vinum

Vinum alcoholicus potus est. Utens fermento, vinum fermentandis uvis fit. Etiam fructus (mala et bacae sunt valde communia) fermentando vino potest usurpari. Vinum quod fructu fit plerumque fructu quo fit nominatur. Exempli gratia: vinum malae et vinum bacae. Alia exempla vini facta sunt in hoc modo sicut vinum hordeaci et vinum zingiberis sunt. Vinum, in his exemplis, maiore alcoholico contento non fabricationi nominatur.

Vinum ab-hinc octo milia annorum in Georgia et Persia institum est. Vinum probabiliter in Europa circa quattuor milia ante Christum apparuit. Popularis praecipue in Graecia et Rome erat. Vascula vini in sepulcro regis Aegypti Tutankhamun inventae sunt. Etiam vestigiae vini in media Asia inventae sunt.

Vinum erat et est praesens in religione etiam. Deus vini nominabatur Bacchus inter Romanos et nominabatur Dionysius inter Graecos erat. Libationes saepe vino fundebantur. Vinum in Christianismo in sacrificio Sancti Communionis pro sanguine Christi usurpatur. Aliqui Christiani, praecipue Catholici Romani, credunt vinum vertere in sanguine Christi consecratione sacerdotis. Medii aevo, Romana Catholica Ecclesia fautor vini huic rationi erat. Monaci in Gallia vinum annos fecerunt et in specibus recondiderunt. Vinum in Islama religione praeter medicas rationes vetita est. In Paschate viri et feminae debent bibere quattuor pocula vini.

Hodie vinum plerumque de varietatibus Europaeae plantae vitis vinifera fit. Pinot Noir, Chardonnay, Cabernet Sauvignon, et Merlot omnes harum uvis huius plantae facentur. Cum quaedam praevalens uva ex his usurpatur, vinum nominatur “varietal.” Cum duae vel plures uvae coniunguntur, vinum nominatur mixtura. Etiam vinum hybridis quae creantur miscendo DNA duarum varietatum posset fieri. Multae vites in mundo hodierno inserendo seritae sunt, ars qua Europa vitis vinifera speciei Americanae Septentrionalis radici inseratur. Fit commune quod Americana Septentrionalis uvae species possunt resistere morbum qui interficit vitem. Inserere in aeve omnibus terris fit quibus vinum producietur.

Sapor vini multis re mutabilibus movetur: genera uvarum usurpata, elatio vineae, summa solis in vinea accepta, elementa humi, et etiam caeli status. Hae res fermentationem et rationem aetate conficiendi ergo saporem possunt movere.

Ordinationes descriptionem et venditionem vini per totum mundum regunt. Vina in Europa regione describuntur, exempli gratia Bordeaux. Vina extra Europam uva describuntur, exempli gratia Pinot Noir et Merlot; tamen sunt paucae propriae regiones extram Europam ubi vina regione describentur. Exempli gratia Napa Valles in California et Villamette Valles in Oregonia (ubi postrema aestate laboravi).

Vindemiae vini uvis cultae eodem anno fiunt. Vindemiae vini generatim in ampullis in sinul massa infunduntur ut quisque ampulla sit gustato eodem. Vindemiae vini plerumque praestantissimae vineae sunt et plerumque constant plure pecuniae.

Gustare vini aestimatio vini naso est. Vina chemicis compositionibus componuntur. Hae compositiones similes his in fructibus, holeribus, et condimentis sunt. Dulcedo vini summa sacchari residui de acido in vina post fermentationem determinatur. Aridum vinum parvam summam sacchari residui habet. Imperiti potores saepe pro gustatu maturi fructus dulcedinem cum vinum est vero aridum habent. Aromates vini ab compositionibus qui solvuntur in aere veniunt. Hae compositones versando calice possunt accelerari.

Gallia et Italia plurimum vinum omnium terrarum producunt et exportant. Homines in Europa plus quam trigintae litrae vini per capita in anno consumere solent, autem homines in Civitatibus Confoederatae Americae viginti litrae vini per capita in anno consumunt. Australissimae vineae in mundo in Nova Zelendia et septentrionalissimae vineae in mundo in Suebia sunt.

Vinum potest esse aut potus aut sapor coquendo est. Rubra, alba, et scintillantes vina sunt popularissimae quod sunt levie et nimium spiritus non continent.

Vinum in moderatione fovet bonam valetudinem. Medici dicunt duos parvos calices nocte esse sanos et commodos. Bibere vinum pericula cancri et aliorum morborum potest minuere. Etiam vinum pericula defictionis cardiacae determinatum est minuere. Studia monstraverunt rubrum vinum habere plura beneficia quam album vinum. Tamen, nimium vinum potest esse mortiferum; itaqu est magni momenti bibere in moderatione.

Plurima vina in fulgentibus ampullis et signantur corticibus venduntur. Tamen aliqui fabricatores vini plasticis corticibus qui sint viliores et attenuant contagionem corticis incipiunt uti. Est alius modus signandorum vinorum. Vina obsignata in gravibus plasticis saccis et collecta in chartis crasioribus arcis vocantur arcas vinorum. Arcae vinorum sunt recentiores quam vina in ampullis. Vulgo vina condentur in hypogeis. Sunt plerumque infra solum et temperatura note attente quod vinum potest interire facile et cito. Vinum potest corrumpi si exponitur luci, calori, vibratibus, vel mutationibus temperaturae et umoris. Si vinum conditur proprie, sapor et aroma possunt meliorem facere. Fabricatores vini nituntur temperare temperaturam cum cura quod differentiae in gustatu sunt vitandae.

Plinius dixit: “In vino veritas.”